OPALUS

OPALUS
OPALUS
Graece Ὀπάλλιος, uti ex Orpheo discimus, quartum olim locum in gemmis obtinebat, post margaritas nempe, adamantes et smaragdos, teste Salmasiô ad Solin. p. 239. Παιδέρως eidem Orpheo, ob eximiam gratiam; quod nempe similis esset τερενόχροι παιδὶ, puello tenello, amabilitate ac venustate: Ita autem is,
Φημὶ δέ τοι τέρπειν καὶ ὀπάλλιον οὐρα ιωνα,
Ἀγλαὸν ἱμερτοῦ τέρενα χρόα παιδὸς ἔχοντα.
Certe in gloria pretiosissimarum gemmarum. Opalum ponit Plin. l. 37. c. 6. ubi sic de eo, Minimum iidemque plurimum ab iis (beryllis) differunt opali, smaragdis tantum cedentes. India sola et horum est mater. Atque in pretiosissimarum gemmarum gloria, compositi maxime inenarrabilem diffcultatem dederunt: est enim in his carbunculi tenuior ignis, est amethysti fulgens purpura, est smaragdi virens mare et cuncta pariter incredibili misturâ lucentia. Alii summô fulgoris argumentô colores pigmentorum aequavêre: alii sulpuris ardentem flammam, aut etiam ignis oleô accensi. Ubi compositi opali dicuntur, qui non simplicis, nec unius sunt coloris, sed velut ex pluribus gemmis constant. Magnitudo gemmae nucem avellanam aequat, de qua insignem historiam idem ibid. Plinius addit: Exstat hodieque huius generis gemma, propter quam ab Antonio proscriptus Nonius Senator est, filius Strumae Nonii — ille fugiens hunc e fortunis suis omnibus annulum abstulit secum, quem certum est sestertiis viginti milibus aestimatum, Sed mira Antonii feritas atque luxuria, propter gemmam proscribentis: nec minor Nonii contumacia proscriptionem suam amantis, cum etiam ferae abrosas partes corporis relinquant, propter quas se periclitari sciunt. Vitia eius, so color in florem herbae, quae vocatur heliotropium, exeat, aut crystallum, aut grandinem: si sal interveniat, aut scabritia aut puncta oculis occursantia: nullasque magis India similitudine indi scretâ vitro adulterat, Ibid. Neque aliud experimentum quam in Sole est. Falsis enim contra radios libratis digito ac pollice unus atque idem transtucet color in se consumptus. Veri fulgor subinde variat et plus huc illucque spargit, et fulgor lucis in digitos funditur etc. Ibid. Sed et Faspopallii meminit Epiphanius de XII. gemmis; h. e. Iaspidis opallio, an opallii Iaspidi similis? Vide Salmas. ad Solin. p. 132. 239. inprimis vero p. 566. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Acer opalus —   Orón Acer opalus subsp. opalus en el …   Wikipedia Español

  • Cantharidus opalus opalus — Taxobox name = Cantharidus opalus opalus status = regnum = Animalia phylum = Mollusca classis = Gastropoda subclassis = Prosobranchia ordo = Archaeogastropoda superfamilia = Trochacea familia = Trochidae genus = Cantharidus species = C. opalus… …   Wikipedia

  • Clavus opalus — Apertural view of Clavus opalus Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • Acer opalus — Érable à feuilles d obier Érable à feuilles d obier …   Wikipédia en Français

  • Cantharidus opalus cannoni — Taxobox name = Cantharidus opalus cannoni status = regnum = Animalia phylum = Mollusca classis = Gastropoda subclassis = Prosobranchia ordo = Archaeogastropoda superfamilia = Trochacea familia = Trochidae genus = Cantharidus species = C. opalus… …   Wikipedia

  • Acer opalus — taxobox name = Italian Maple image caption = Italian Maple leaves in autumn regnum = Plantae unranked divisio = Angiosperms unranked classis = Eudicots unranked ordo = Rosids ordo = Sapindales familia = Sapindaceae genus = Acer species = A.… …   Wikipedia

  • Acer opalus — Schneeball Ahorn Schneeball Ahorn (Acer opalus) Systematik Unterklasse: Rosenähnliche (Rosidae) …   Deutsch Wikipedia

  • Acer opalus subsp. opalus — Saltar a navegación, búsqueda Acer opalus Obtenido de Acer opalus subsp. opalus …   Wikipedia Español

  • Narycius opalus — Taxobox name = Narycius opalus image caption = A male Narycius opalus from the Western Ghats regnum = Animalia phylum = Arthropoda classis = Insecta ordo = Coleoptera familia = Scarabaeidae subfamilia = Cetoniinae genus = Narycius species = N.… …   Wikipedia

  • Labienus opalus —   Labienus opalus Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”